PAEDEIUM

PAEDEIUM
PAEDEIUM
locus in domicilio, in quo pueri servique commorantur, qui Παῖδες Graecis dicuntur. Παῖδες, enim nomini Liberorum quidem respondet, sed non tam apte aut commode, propterea quod servi quoque ita nuncupentur tam Graecis quam Latinis; quorum hi ab ista voce pueri vocabulum formavêre, quô significant domesticos servos. praesertim Tabellarios, forte quod non nisi pueris et in iuvenili aetate constitutis, quis pedibus valerent, uti possent ad eam rem. Vide infra in Pueri, et IOh. Calvin. Lexic. Iurid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”